Gefunden 3276 Ergebnisse für: Cor
Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum ejus (Liber Psalmorum 40, 3)
et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor ejus congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur (Liber Psalmorum 40, 7)
in finem in intellectum filiis Core (Liber Psalmorum 41, 1)
hæc recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis (Liber Psalmorum 41, 5)
in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum ejus apud me oratio Deo vitæ meæ (Liber Psalmorum 41, 9)
in finem filiis Core ad intellectum (Liber Psalmorum 43, 1)
in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis (Liber Psalmorum 43, 6)
et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua (Liber Psalmorum 43, 19)
nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die æstimati sumus sicut oves occisionis (Liber Psalmorum 43, 22)
in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto (Liber Psalmorum 44, 1)
eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribæ velociter scribentis (Liber Psalmorum 44, 2)
sagittæ tuæ acutæ populi sub te cadent in corde inimicorum regis (Liber Psalmorum 44, 6)