Mosaico decorativo

Gefunden 1984 Ergebnisse für: Christum Domini

  • ecclesia quidem per totam Judæam et Galilæam et Samariam habebat pacem et ædificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur (Actus Apostolorum 9, 31)

  • verbum misit filiis Israël adnuntians pacem per Jesum Christum hic est omnium Dominus (Actus Apostolorum 10, 36)

  • recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 11, 16)

  • si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum (Actus Apostolorum 11, 17)

  • et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum (Actus Apostolorum 11, 21)

  • et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenæ de manibus ejus (Actus Apostolorum 12, 7)

  • confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit (Actus Apostolorum 12, 23)

  • verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur (Actus Apostolorum 12, 24)

  • dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis justitiæ non desinis subvertere vias Domini rectas (Actus Apostolorum 13, 10)

  • et nunc ecce manus Domini super te et eris cæcus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ et circumiens quærebat qui ei manum daret (Actus Apostolorum 13, 11)

  • tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini (Actus Apostolorum 13, 12)

  • sequenti vero sabbato pæne universa civitas convenit audire verbum Domini (Actus Apostolorum 13, 44)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina