Gefunden 101 Ergebnisse für: Cœpit
qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est cœpit clamare et dicere Fili David Jesu miserere mei (Evangelium secundum Marcum 10, 47)
et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum cœpit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit (Evangelium secundum Marcum 11, 15)
et cœpit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et ædificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est (Evangelium secundum Marcum 12, 1)
et respondens Jesus cœpit dicere illis videte ne quis vos seducat (Evangelium secundum Marcum 13, 5)
et adsumit Petrum et Jacobum et Johannem secum et cœpit pavere et tædere (Evangelium secundum Marcum 14, 33)
rursus autem cum vidisset illum ancilla cœpit dicere circumstantibus quia hic ex illis est (Evangelium secundum Marcum 14, 69)
ille autem cœpit anathematizare et jurare quia nescio hominem istum quem dicitis (Evangelium secundum Marcum 14, 71)
et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et cœpit flere (Evangelium secundum Marcum 14, 72)
et cum ascendisset turba cœpit rogare sicut semper faciebat illis (Evangelium secundum Marcum 15, 8)
cœpit autem dicere ad illos quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris (Evangelium secundum Lucam 4, 21)
et resedit qui erat mortuus et cœpit loqui et dedit illum matri suæ (Evangelium secundum Lucam 7, 15)
et cum discessissent nuntii Johannis cœpit dicere de Johanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri (Evangelium secundum Lucam 7, 24)