Mosaico decorativo

Gefunden 1135 Ergebnisse für: Bellum Contra Moab Castra

  • cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terræ Edom (Liber Numeri 20, 22)

  • quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israël per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo prædam (Liber Numeri 21, 1)

  • locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Ægypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquæ anima nostra jam nausiat super cibo isto levissimo (Liber Numeri 21, 5)

  • venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo (Liber Numeri 21, 7)

  • unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam (Liber Numeri 21, 11)

  • quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quæ est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos (Liber Numeri 21, 13)

  • de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum (Liber Numeri 21, 20)

  • qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Jasa pugnavitque contra eum (Liber Numeri 21, 23)

  • urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quæ dicionis illius fuerat usque Arnon (Liber Numeri 21, 26)

  • væ tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios ejus in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon (Liber Numeri 21, 29)

  • profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Jordanem Hierichus sita est (Liber Numeri 22, 1)

  • dixit ad majores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab (Liber Numeri 22, 4)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina