Gefunden 134 Ergebnisse für: Audite

  • quod cum nuntiatum esset Joatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus (Liber Iudicum 9, 7)

  • ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Jemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones (Liber I Samuelis 22, 7)

  • et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Joab adpropinqua huc et loquar tecum (Liber II Samuelis 20, 16)

  • dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes (Liber I Regum 22, 28)

  • dixit autem Heliseus audite verbum Domini hæc dicit Dominus in tempore hoc cras modius similæ uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariæ (Liber II Regum 7, 1)

  • stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna judaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum (Liber II Regum 18, 28)

  • cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut ædificarem domum in qua requiesceret arca fœderis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad ædificandum omnia præparavi (Liber I Paralipomenon 28, 2)

  • egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Juda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quæsieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos (Liber II Paralipomenon 15, 2)

  • at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et sinistris (Liber II Paralipomenon 18, 18)

  • dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes (Liber II Paralipomenon 18, 27)

  • cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuæ profectisque eis stans Josaphat in medio eorum dixit audite me Juda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis ejus et cuncta evenient prospera (Liber II Paralipomenon 20, 20)

  • sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis (Liber II Paralipomenon 28, 11)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina