Mosaico decorativo

Gefunden 414 Ergebnisse für: Asa

  • adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quæ obtulerat rex et consiliatores ejus et principes ejus universusque Israël eorum qui inventi fuerant (Liber Esdrae 8, 25)

  • et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta (Liber Esdrae 8, 26)

  • et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et vasa æris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum (Liber Esdrae 8, 27)

  • et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum (Liber Esdrae 8, 28)

  • die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Jozaded filius Josue et Noadaja filius Bennoi Levitæ (Liber Esdrae 8, 33)

  • igitur Jonathan filius Asaël et Jaazia filius Thecuæ steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos (Liber Esdrae 10, 15)

  • et de filiis Phessur Heliœnai Maasia Ismaël Nathanaël Jozabeth et Elasa (Liber Esdrae 10, 22)

  • et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum (Liber Nehemiae 2, 8)

  • portam autem Piscium ædificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas ejus et seras et vectes et juxta eos ædificavit Marimuth filius Uriæ filii Accus (Liber Nehemiae 3, 3)

  • filii Asaph centum quadraginta octo (Liber Nehemiae 7, 45)

  • et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan (Liber Nehemiae 9, 22)

  • ad gazofilacium enim deportabunt filii Israël et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et janitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 39)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina