Gefunden 4922 Ergebnisse für: Arca Autem Noe
abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prœlium et nomina trium filiorum ejus qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma (Liber I Samuelis 17, 13)
David autem erat minimus tribus ergo majoribus secutis Saulem (Liber I Samuelis 17, 14)
dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis œphi pulentæ et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos (Liber I Samuelis 17, 17)
Saul autem et illi et omnes filii Israël in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim (Liber I Samuelis 17, 19)
omnes autem Israhelitæ cum vidissent virum fugerunt a facie ejus timentes eum valde (Liber I Samuelis 17, 24)
referebat autem ei populus eundem sermonem dicens hæc dabuntur viro qui percusserit eum (Liber I Samuelis 17, 27)
audita sunt autem verba quæ locutus est David et adnuntiata in conspectu Saul (Liber I Samuelis 17, 31)
et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua (Liber I Samuelis 17, 33)
et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei hujus dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit (Liber I Samuelis 17, 37)
ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger ejus ante eum (Liber I Samuelis 17, 41)
dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)
cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium ejus et eduxit de vagina sua et interfecit eum præciditque caput ejus videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt (Liber I Samuelis 17, 51)