Mosaico decorativo

Gefunden 4922 Ergebnisse für: Arca Autem Noe

  • vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii ejus post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum (Liber Exodus 29, 29)

  • arietem autem consecrationum tolles et coques carnes ejus in loco sancto (Liber Exodus 29, 31)

  • hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli juxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino (Liber Exodus 30, 13)

  • cassiæ autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin (Liber Exodus 30, 24)

  • videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit (Liber Exodus 32, 1)

  • locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti (Liber Exodus 32, 7)

  • Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta (Liber Exodus 32, 11)

  • audiens autem Josue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnæ auditur in castris (Liber Exodus 32, 17)

  • facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro (Liber Exodus 32, 30)

  • tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus præcedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum (Liber Exodus 32, 34)

  • ingresso autem illo tabernaculum fœderis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi (Liber Exodus 33, 9)

  • loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister ejus Josue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo (Liber Exodus 33, 11)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina