Mosaico decorativo

Gefunden 1981 Ergebnisse für: Angelus Domini

  • ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini (Liber Thobis 4, 7)

  • et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone juvenis (Liber Thobis 5, 6)

  • et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te (Liber Thobis 5, 15)

  • cui Rafaël angelus dixit genus quæris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat (Liber Thobis 5, 17)

  • dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum (Liber Thobis 5, 20)

  • respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus ejus comitetur vobiscum (Liber Thobis 5, 21)

  • credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quæ circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos (Liber Thobis 5, 27)

  • et dixit ei angelus adprehende brancia ejus et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare cœpit ante pedes ejus (Liber Thobis 6, 4)

  • tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor ejus et fel ejus et jecur repone tibi sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter (Liber Thobis 6, 5)

  • respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium præter eam (Liber Thobis 6, 11)

  • tunc angelus Rafaël dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prævalere potest dæmonium (Liber Thobis 6, 16)

  • transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris (Liber Thobis 6, 22)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina