Gefunden 43 Ergebnisse für: Amicus
omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur (Liber Proverbiorum 17, 17)
justus prior est accusator sui venit amicus ejus et investigavit eum (Liber Proverbiorum 18, 17)
vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater (Liber Proverbiorum 18, 24)
noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso (Liber Proverbiorum 22, 24)
guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiæ Hierusalem (Canticum Canticorum 5, 16)
est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit (Liber Ecclesiasticus 6, 9)
est autem amicus socius mensæ et non permanet in die necessitatis (Liber Ecclesiasticus 6, 10)
amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coæqualis et in domesticis tuis fiducialiter aget (Liber Ecclesiasticus 6, 11)
amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum (Liber Ecclesiasticus 6, 14)
amicus fidelis medicamentum vitæ et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum (Liber Ecclesiasticus 6, 16)
qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius (Liber Ecclesiasticus 6, 17)