Gefunden 184 Ergebnisse für: Air Workshop in Biblia Bible Ave panem mensam
he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum (Liber Proverbiorum 31, 14)
sade considerat semitas domus suæ et panem otiosa non comedet (Liber Proverbiorum 31, 27)
vade ergo et comede in lætitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua (Liber Ecclesiastes 9, 7)
verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus (Liber Ecclesiastes 9, 11)
in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniæ obœdient omnia (Liber Ecclesiastes 10, 19)
mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum (Liber Ecclesiastes 11, 1)
pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e cælo præstitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem (Liber Sapientiae 16, 20)
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem (Liber Ecclesiasticus 10, 30)
oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam (Liber Ecclesiasticus 14, 10)
cibabit illum panem vitæ et intellectus et aqua sapientiæ salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
qui enim edunt panem illius falsi linguæ sunt quotiens et quanti inridebunt eum (Liber Ecclesiasticus 20, 18)
transi hospes et orna mensam et quæ in manu habes ciba ceteros (Liber Ecclesiasticus 29, 32)