Gefunden 14 Ergebnisse für: Adversários
et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quæ devoravit eos ut stipulam (Liber Exodus 15, 7)
quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo (Liber Deuteronomii 20, 4)
hæc est Judæ benedictio audi Domine vocem Judæ et ad populum suum introduc eum manus ejus pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios ejus erit (Liber Deuteronomii 33, 7)
cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duæ autem turmæ palantes per campum adversarios sequebantur (Liber Iudicum 9, 44)
sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et cæderent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros (Liber Iudicum 20, 31)
cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem (Liber II Samuelis 24, 13)
si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 34)
et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant (Liber II Paralipomenon 26, 13)
et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos (Liber I Maccabaeorum 9, 8)
ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina jaciebant ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione cadebant (Liber II Maccabaeorum 10, 30)
accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israël (Liber II Maccabaeorum 15, 16)
ostendens per sitim quæ tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares (Liber Sapientiae 11, 9)