Gefunden 11555 Ergebnisse für: Ad
confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio justi adsidua (Epistula Iacobi 5, 16)
Petrus apostolus Jesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiæ Cappadociæ Asiæ et Bithyniæ (Epistula I Petri 1, 1)
scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis (Epistula I Petri 1, 18)
animas vestras castificantes in obœdientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius (Epistula I Petri 1, 22)
ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum (Epistula I Petri 2, 4)
vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Epistula I Petri 2, 9)
carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam (Epistula I Petri 2, 11)
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum (Epistula I Petri 2, 14)
qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem judicanti se iniuste (Epistula I Petri 2, 23)
eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum (Epistula I Petri 2, 25)
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe (Epistula I Petri 3, 15)
Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis (Epistula I Petri 4, 1)
