Gefunden 11555 Ergebnisse für: Ad
et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem (Evangelium secundum Lucam 17, 5)
dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obœdiret vobis (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit (Evangelium secundum Lucam 17, 19)
et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis (Evangelium secundum Lucam 17, 22)
edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Nœ in arcam et venit diluvium et perdidit omnes (Evangelium secundum Lucam 17, 27)
dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur (Evangelium secundum Lucam 17, 34)
duæ erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur (Evangelium secundum Lucam 17, 35)
dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere (Evangelium secundum Lucam 18, 1)
dicens judex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur (Evangelium secundum Lucam 18, 2)
vidua autem quædam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo (Evangelium secundum Lucam 18, 3)
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis (Evangelium secundum Lucam 18, 7)
dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi et aspernabantur ceteros parabolam istam (Evangelium secundum Lucam 18, 9)