Gefunden 11555 Ergebnisse für: Ad
similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere (Evangelium secundum Marcum 15, 31)
currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum (Evangelium secundum Marcum 15, 36)
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat (Evangelium secundum Marcum 15, 39)
venit Joseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introjit ad Pilatum et petiit corpus Jesu (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
Joseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti (Evangelium secundum Marcum 15, 46)
et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto jam sole (Evangelium secundum Marcum 16, 2)
et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti (Evangelium secundum Marcum 16, 3)
illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus (Evangelium secundum Marcum 16, 10)
et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in cælum et sedit a dextris Dei (Evangelium secundum Marcum 16, 19)
sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis (Evangelium secundum Lucam 1, 2)
visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile (Evangelium secundum Lucam 1, 3)
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen ejus Johannem (Evangelium secundum Lucam 1, 13)