Gefunden 11555 Ergebnisse für: Ad
mulier enim statim ut audivit de eo cujus habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
et ait illi propter hunc sermonem vade exiit dæmonium de filia tua (Evangelium secundum Marcum 7, 29)
et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos (Evangelium secundum Marcum 7, 31)
et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum (Evangelium secundum Marcum 7, 32)
et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 33)
et suspiciens in cælum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire (Evangelium secundum Marcum 7, 34)
et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
et præcepit turbæ discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbæ (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et jussit adponi (Evangelium secundum Marcum 8, 7)
et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus (Evangelium secundum Marcum 8, 16)
quo cognito Jesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc cæcatum habetis cor vestrum (Evangelium secundum Marcum 8, 17)
et veniunt Bethsaida et adducunt ei cæcum et rogabant eum ut illum tangeret (Evangelium secundum Marcum 8, 22)