Gefunden 11555 Ergebnisse für: Ad
qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere (Liber Genesis 37, 18)
confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita (Liber Genesis 37, 23)
et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Ægyptum (Liber Genesis 37, 25)
melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostræ non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus ejus (Liber Genesis 37, 27)
et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Ægyptum (Liber Genesis 37, 28)
reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum (Liber Genesis 37, 29)
et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo (Liber Genesis 37, 30)
mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non (Liber Genesis 37, 32)
congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu (Liber Genesis 37, 35)
Madianei vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiæ (Liber Genesis 37, 36)
eo tempore descendens Judas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram (Liber Genesis 38, 1)
viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suæ et uxore accepta ingressus est ad eam (Liber Genesis 38, 2)
