Gefunden 11555 Ergebnisse für: Ad
non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen ejus adsumpserit (Liber Deuteronomii 5, 11)
hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi (Liber Deuteronomii 5, 22)
vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu atque dixistis (Liber Deuteronomii 5, 23)
tu magis accede et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea (Liber Deuteronomii 5, 27)
quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti (Liber Deuteronomii 5, 28)
vade et dic eis revertimini in tentoria vestra (Liber Deuteronomii 5, 30)
custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram (Liber Deuteronomii 5, 32)
hæc sunt præcepta et cærimoniæ atque judicia quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam (Liber Deuteronomii 6, 1)
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis fœdus nec misereberis earum (Liber Deuteronomii 7, 2)
tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub cælo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos (Liber Deuteronomii 7, 24)
sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 7, 25)
et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quæ in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non (Liber Deuteronomii 8, 2)