Mosaico decorativo

Gefunden 1173 Ergebnisse für: Absalom Mors David Bellum

  • factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David (Liber II Samuelis 13, 1)

  • erat autem Amnonis amicus nomine Jonadab filius Semaa fratris David vir prudens valde (Liber II Samuelis 13, 3)

  • qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo (Liber II Samuelis 13, 4)

  • misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum (Liber II Samuelis 13, 7)

  • dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui (Liber II Samuelis 13, 20)

  • cum autem audisset rex David verba hæc contristatus est valde (Liber II Samuelis 13, 21)

  • porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam (Liber II Samuelis 13, 22)

  • factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quæ est juxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis (Liber II Samuelis 13, 23)

  • dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei (Liber II Samuelis 13, 25)

  • et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum (Liber II Samuelis 13, 26)

  • cœgit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis (Liber II Samuelis 13, 27)

  • præceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui præcepi vobis roboramini et estote viri fortes (Liber II Samuelis 13, 28)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina