Mosaico decorativo

Gefunden 5674 Ergebnisse für: Absalom Autem David

  • dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quærit malum adversum te (Liber I Samuelis 24, 10)

  • quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuæ in manu mea quoniam cum præciderem summitatem clamydis tuæ nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam (Liber I Samuelis 24, 12)

  • judicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te (Liber I Samuelis 24, 13)

  • cum autem conplesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox hæc tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 24, 17)

  • dixitque ad David justior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala (Liber I Samuelis 24, 18)

  • et juravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca (Liber I Samuelis 24, 23)

  • mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israël et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan (Liber I Samuelis 25, 1)

  • erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio ejus in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille capræ et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo (Liber I Samuelis 25, 2)

  • nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris ejus Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir ejus durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb (Liber I Samuelis 25, 3)

  • cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum (Liber I Samuelis 25, 4)

  • interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David (Liber I Samuelis 25, 8)

  • cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David et siluerunt (Liber I Samuelis 25, 9)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina