Mosaico decorativo

Gefunden 5674 Ergebnisse für: Absalom Autem David

  • iratus autem Saul adversus Jonathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosæ matris tuæ (Liber I Samuelis 20, 30)

  • respondens autem Jonathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit (Liber I Samuelis 20, 32)

  • et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Jonathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David (Liber I Samuelis 20, 33)

  • surrexit ergo Jonathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus (Liber I Samuelis 20, 34)

  • cumque inluxisset mane venit Jonathan in agrum juxta placitum David et puer parvulus cum eo (Liber I Samuelis 20, 35)

  • clamavitque Jonathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Jonathæ sagittas et adtulit ad dominum suum (Liber I Samuelis 20, 38)

  • et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Jonathan et David rem noverant (Liber I Samuelis 20, 39)

  • cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius (Liber I Samuelis 20, 41)

  • dixit ergo Jonathan ad David vade in pace quæcumque juravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum (Liber I Samuelis 20, 42)

  • venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum (Liber I Samuelis 21, 1)

  • et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex præcepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cujusmodi tibi præcepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum (Liber I Samuelis 21, 2)

  • et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus (Liber I Samuelis 21, 4)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina