Mosaico decorativo

Gefunden 5674 Ergebnisse für: Absalom Autem David

  • stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël et expandit manus suas in cælum (Liber I Regum 8, 22)

  • qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei ore locutus es et manibus perfecisti ut et hæc dies probat (Liber I Regum 8, 24)

  • nunc igitur Domine Deus Israël conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo (Liber I Regum 8, 25)

  • et nunc Deus Israël firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo (Liber I Regum 8, 26)

  • factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad cælum (Liber I Regum 8, 54)

  • et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua lætantes et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo et Israël populo suo (Liber I Regum 8, 66)

  • factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini et ædificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere (Liber I Regum 9, 1)

  • ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israël (Liber I Regum 9, 5)

  • si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et cærimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos (Liber I Regum 9, 6)

  • expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis (Liber I Regum 9, 10)

  • de filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri ejus et principes et duces et præfecti curruum et equorum (Liber I Regum 9, 22)

  • erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant (Liber I Regum 9, 23)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina