Gefunden 232 Ergebnisse für: Abraham Saram Isaac foedus descensus

  • senuit autem Isaac et caligaverunt oculi ejus et videre non poterat vocavitque Esau filium suum majorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum (Liber Genesis 27, 1)

  • rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam (Liber Genesis 27, 20)

  • dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non (Liber Genesis 27, 21)

  • accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Jacob est sed manus manus sunt Esau (Liber Genesis 27, 22)

  • vix Isaac sermonem impleverat et egresso Jacob foras venit Esau (Liber Genesis 27, 30)

  • dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau (Liber Genesis 27, 32)

  • expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus (Liber Genesis 27, 33)

  • respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres ejus servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post hæc fili mi ultra quid faciam (Liber Genesis 27, 37)

  • motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terræ et in rore cæli desuper (Liber Genesis 27, 39)

  • dixit quoque Rebecca ad Isaac tædet me vitæ meæ propter filias Heth si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ nolo vivere (Liber Genesis 27, 46)

  • vocavit itaque Isaac Jacob et benedixit præcepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan (Liber Genesis 28, 1)

  • et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuæ quam pollicitus est avo tuo (Liber Genesis 28, 4)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina