Mosaico decorativo

Gefunden 308 Ergebnisse für: Aaron

  • cumque sanctificasset eos in vestitu suo præcepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut præcepit mihi dicens Aaron et filii ejus comedent eos (Liber Leviticus 8, 31)

  • feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Mosi (Liber Leviticus 8, 36)

  • facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios ejus ac majores natu Israël dixitque ad Aaron (Liber Leviticus 9, 1)

  • dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut præcepit Dominus (Liber Leviticus 9, 7)

  • statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo (Liber Leviticus 9, 8)

  • pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut præceperat Moses (Liber Leviticus 9, 21)

  • ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini (Liber Leviticus 9, 23)

  • arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis præceptum non erat (Liber Leviticus 10, 1)

  • dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron (Liber Leviticus 10, 3)

  • vocatis autem Moses Misaël et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra (Liber Leviticus 10, 4)

  • locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem cœtum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israël plangant incendium quod Dominus suscitavit (Liber Leviticus 10, 6)

  • dixit quoque Dominus ad Aaron (Liber Leviticus 10, 8)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina