Gefunden 4262 Ergebnisse für: ív
atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cujus nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum (Liber Iudicum 1, 11)
filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo (Liber Iudicum 1, 16)
viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam (Liber Iudicum 1, 24)
qui dimissus abiit in terram Etthim et ædificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quæ ita appellatur usque in præsentem diem (Liber Iudicum 1, 26)
et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino (Liber Iudicum 2, 5)
ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in æstivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno (Liber Iudicum 3, 20)
per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in æstivo cubiculo (Liber Iudicum 3, 24)
perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus ejus universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret (Liber Iudicum 4, 15)
surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinœm (Liber Iudicum 5, 12)
duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in præceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est (Liber Iudicum 5, 15)
quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est (Liber Iudicum 5, 16)
forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in prædam et supellex varia ad ornanda colla congeritur (Liber Iudicum 5, 30)