Gefunden 4262 Ergebnisse für: ív
bases columnarum fuere æneæ capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento (Liber Exodus 38, 17)
de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento (Liber Exodus 38, 28)
et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases (Liber Exodus 39, 32)
quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret (Liber Leviticus 1, 10)
dividentque membra caput et omnia quæ adherent jecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis (Liber Leviticus 1, 12)
confringetque ascellas ejus et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino (Liber Leviticus 1, 17)
divides eam minutatim et fundes supra oleum (Liber Leviticus 2, 6)
quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino (Liber Leviticus 3, 1)
si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt (Liber Leviticus 3, 6)
cum renibus et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia reticulumque jecoris cum renunculis (Liber Leviticus 3, 10)
tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia (Liber Leviticus 3, 14)
loquere filiis Israël anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quæ præcepit ut non fierent quippiam fecerit (Liber Leviticus 4, 2)