Mosaico decorativo

Gefunden 4262 Ergebnisse für: ív

  • quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole (Liber Ecclesiastes 1, 3)

  • gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur (Liber Ecclesiastes 1, 6)

  • vidi quæ fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 1, 14)

  • cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole (Liber Ecclesiastes 2, 11)

  • transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum (Liber Ecclesiastes 2, 12)

  • non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus (Liber Ecclesiastes 2, 16)

  • et idcirco tæduit me vitæ meæ videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus (Liber Ecclesiastes 2, 17)

  • quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est (Liber Ecclesiastes 2, 22)

  • omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub cælo (Liber Ecclesiastes 3, 1)

  • et laudavi magis mortuos quam viventes (Liber Ecclesiastes 4, 2)

  • unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi ejus divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima (Liber Ecclesiastes 4, 8)

  • vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo (Liber Ecclesiastes 4, 15)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina