Gefunden 4262 Ergebnisse für: ív
et Simon ædificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras (Liber I Maccabaeorum 12, 38)
et dixit Jonathæ ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit (Liber I Maccabaeorum 12, 44)
et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua præsidia et exercitum et universos præpositos negotii et conversus abibo propterea enim veni (Liber I Maccabaeorum 12, 45)
et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda et adtereret eam (Liber I Maccabaeorum 13, 1)
vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratis (Liber I Maccabaeorum 13, 6)
et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos (Liber I Maccabaeorum 13, 7)
et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro (Liber I Maccabaeorum 13, 10)
et misit Simon et accepit ossa Jonathæ fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus (Liber I Maccabaeorum 13, 25)
in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit (Liber I Maccabaeorum 13, 43)
et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate (Liber I Maccabaeorum 13, 44)
et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari (Liber I Maccabaeorum 13, 45)
et flexus Simon non debellavit eos ejecit tamen eos de civitate et emundavit ædes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum (Liber I Maccabaeorum 13, 47)