Gefunden 4262 Ergebnisse für: ív
intellegite nunc hæc qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat (Liber Psalmorum 49, 22)
asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor (Liber Psalmorum 50, 9)
propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma (Liber Psalmorum 51, 7)
ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et prævaluit in vanitate sua (Liber Psalmorum 51, 9)
ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in æternum et in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 51, 10)
quis dabit ex Sion salutare Israël dum convertit Deus captivitatem plebis suæ exultabit Jacob et lætabitur Israël (Liber Psalmorum 52, 7)
præcipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate (Liber Psalmorum 54, 10)
veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiæ in habitaculis eorum in medio eorum (Liber Psalmorum 54, 16)
divisi sunt ab ira vultus ejus et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula (Liber Psalmorum 54, 22)
quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium (Liber Psalmorum 55, 13)
et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittæ et lingua eorum gladius acutus (Liber Psalmorum 56, 5)
priusquam intellegerent spinæ vestræ ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos (Liber Psalmorum 57, 10)