1. et factum est verbum Domini exercituum dicens

2. hæc dicit Dominus exercituum zelatus sum Sion zelo magno et indignatione magna zelatus sum eam

3. hæc dicit Dominus exercituum reversus sum ad Sion et habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis et mons Domini exercituum mons sanctificatus

4. hæc dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum

5. et plateæ civitatis conplebuntur infantibus et puellis ludentibus in plateis ejus

6. hæc dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum

7. hæc dicit Dominus exercituum ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis

8. et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum in veritate et justitia

9. hæc dicit Dominus exercituum confortentur manus vestræ qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die qua fundata est domus Domini exercituum ut templum ædificaretur

10. siquidem ante dies illos merces hominum non erat nec merces jumentorum erat neque intrœunti et exeunti erat pax præ tribulatione et dimisi omnes homines unumquemque contra proximum suum

11. nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus dicit Dominus exercituum

12. sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et cæli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc

13. et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Juda et domus Israël sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestræ

14. quia hæc dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me dicit Dominus

15. et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Hierusalem et domui Juda nolite timere

16. hæc sunt ergo verba quæ facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris

17. et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et juramentum mendax ne diligatis omnia enim hæc sunt quæ odi dicit Dominus

18. et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens

19. hæc dicit Dominus exercituum jejunium quarti et jejunium quinti et jejunium septimi et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et in lætitiam et in sollemnitates præclaras veritatem tantum et pacem diligite

20. hæc dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis

21. et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et deprecemur faciem Domini et quæramus Dominum exercituum vadam etiam ego

22. et venient populi multi et gentes robustæ ad quærendum Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini

23. hæc dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri judæi dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est



Livros sugeridos


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.