1. in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatæ

2. et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terra

3. et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater ejus et mater ejus qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater ejus et mater ejus genitores ejus cum prophetaverit

4. et erit in die illa confundentur prophetæ unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur

5. sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea

6. et dicetur ei quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me

7. framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos

8. et erunt in omni terra dicit Dominus partes duæ in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea

9. et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus



Livros sugeridos


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.