1. in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt fœdus meum et legem meam prævaricati sunt

2. me invocabunt Deus meus cognovimus te Israël

3. projecit Israël bonum inimicus persequetur eum

4. ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent

5. projectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari

6. quia ex Israël et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ

7. quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam

8. devoratus est Israël nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum

9. quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus

10. sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum

11. quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factæ sunt ei aræ in delictum

12. scribam ei multiplices leges meas quæ velut alienæ conputatæ sunt

13. hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Ægyptum convertentur

14. et oblitus est Israël factoris sui et ædificavit delubra et Judas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates ejus et devorabit ædes illius



Livros sugeridos


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.