1. vitis frondosa Israël fructus adæquatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris

2. divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum

3. quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis

4. loquimini verba visionis inutilis et ferietis fœdus et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri

5. vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ quia luxit super eum populus ejus et æditui ejus super eum exultaverunt in gloria ejus quia migravit ab eo

6. siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israël in voluntate sua

7. transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ

8. et disperdentur excelsa idoli peccatum Israël lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos

9. ex diebus Gabaa peccavit Israël ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa prœlium super filios iniquitatis

10. juxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas

11. Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli ejus ascendam super Ephraim arabit Judas confringet sibi sulcos Jacob

12. seminate vobis in justitia metite in ore misericordiæ innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos justitiam

13. arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum

14. consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuæ vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo ejus qui judicavit Baal in die prœlii matre super filios adlisa

15. sic fecit vobis Bethel a facie malitiæ nequitiarum vestrarum



Livros sugeridos


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.