1. narravitque Moses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat

2. et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël iste est sermo quem præcepit Dominus

3. si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit juramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit

4. mulier si quippiam voverit et se constrinxerit juramento quæ est in domo patris sui et in ætate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et juramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit

5. quicquid pollicita est et juravit opere conplebit

6. sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et juramenta ejus irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater

7. si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore ejus egrediens animam illius obligaverit juramento

8. quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat

9. sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes ejus verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus

10. vidua et repudiata quicquid voverint reddent

11. uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento

12. si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat

13. sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit

14. si voverit et juramento se constrinxerit ut per jejunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat

15. quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit

16. sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem ejus

17. istæ sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quæ in puellari adhuc ætate est vel quæ manet in parentis domo



Livros sugeridos


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.