1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

2. loquere ad filios Israël et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ quam ego dabo vobis

3. et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus

4. offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similæ decimam partem œphi conspersæ oleo quod mensuram habebit quartam partem hin

5. et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos

6. et arietis erit sacrificium similæ duarum decimarum quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin

7. et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino

8. quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas

9. dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo quod habeat medium mensuræ hin

10. et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino

11. sic facietis

12. per singulos boves et arietes et agnos et hedos

13. tam indigenæ quam peregrini

14. eodem ritu offerent sacrificia

15. unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ

16. locutus est Dominus ad Mosen dicens

17. loquere filiis Israël et dices ad eos

18. cum veneritis in terram quam dabo vobis

19. et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino

20. de cibis vestris sicut de areis primitias separatis

21. ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino

22. quod si per ignorantiam præterieritis quicquam horum quæ locutus est Dominus ad Mosen

23. et mandavit per eum ad vos a die qua cœpit jubere et ultra

24. oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium ejus ac liba ut cærimoniæ postulant hircumque pro peccato

25. et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo

26. et dimittetur universæ plebi filiorum Israël et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam

27. quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo

28. et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi

29. tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes

30. anima vero quæ per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo

31. verbum enim Domini contempsit et præceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam

32. factum est autem cum essent filii Israël in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati

33. obtulerunt eum Mosi et Aaron et universæ multitudini

34. qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent

35. dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra

36. cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut præceperat Dominus

37. dixit quoque Dominus ad Mosen

38. loquere filiis Israël et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas

39. quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes

40. sed magis memores præceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo

41. ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vester Deus



Livros sugeridos


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.