Encontrados 191 resultados para: Legem

  • ex eo tempore usque in præsentem diem in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quæ libera ab hac condicione fuit (Liber Genesis 47, 26)

  • dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam (Liber Exodus 16, 28)

  • dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quæ scripsi ut doceas eos (Liber Exodus 24, 12)

  • trans Jordanem in terra Moab cœpitque Moses explanare legem et dicere (Liber Deuteronomii 1, 5)

  • quæ est enim alia gens sic inclita ut habeat cærimonias justaque judicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros (Liber Deuteronomii 4, 8)

  • juxta legem ejus sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram (Liber Deuteronomii 17, 11)

  • scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)

  • legem præcepit nobis Moses hereditatem multitudinis Jacob (Liber Deuteronomii 33, 4)

  • judicia tua o Jacob et legem tuam o Israël ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum (Liber Deuteronomii 33, 10)

  • confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam præcepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quæ agis (Liber Iosue 1, 7)

  • ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra (Liber Iosue 22, 5)

  • locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam (Liber I Samuelis 10, 25)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina