1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

2. fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra

3. cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium fœderis tabernaculi

4. si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israël

5. sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam

6. in secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et juxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione

7. quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt

8. filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris

9. si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum

10. si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester

11. anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo fœderis

12. profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan

13. moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi

14. filii Juda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab

15. in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanaël filius Suar

16. in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon

17. depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari

18. profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur

19. in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

20. porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel

21. profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum

22. moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud

23. in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

24. et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis

25. novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

26. in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran

27. et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan

28. hæc sunt castra et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur

29. dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli

30. cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum

31. et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster

32. cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi

33. profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum locum

34. nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent

35. cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua

36. cum autem deponeretur ajebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israël



Livros sugeridos


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.