1. fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas

2. qui dixit matri suæ mille centum argenteos quos separaveras tibi et super quibus me audiente juraveras ecce ego habeo et apud me sunt cui illa respondit benedictus filius meus Domino

3. reddidit ergo eos matri suæ quæ dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi

4. reddidit igitur matri suæ quæ tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Micha

5. qui ædiculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos

6. in diebus illis non erat rex in Israël sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat

7. fuit quoque alter adulescens de Bethleem Juda et cognatione ejus eratque ipse Levites et habitabat ibi

8. egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha

9. interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Juda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero

10. mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quæ ad victum necessaria sunt

11. adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis

12. implevitque Micha manum ejus et habuit apud se puerum sacerdotem

13. nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem



Livros sugeridos


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.