1. anno autem septimo confortatus Jojadæ adsumpsit centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismaël filium Johanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adajæ et Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis fœdus

2. qui circumeuntes Judam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda et principes familiarum Israël veneruntque in Hierusalem

3. iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Jojadæ ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David

4. iste est ergo sermo quem facietis

5. tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et janitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta quæ appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini

6. nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini

7. Levitæ autem circumdent regem habentes singuli arma sua et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque cum rege et intrante et egrediente

8. fecerunt igitur Levitæ et universus Juda juxta omnia quæ præceperat Jojadæ pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui jam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Jojadæ pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant

9. deditque Jojadæ sacerdos centurionibus lanceas clypeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini

10. constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis

11. et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Jojadæ pontifex et filii ejus inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex

12. quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini

13. cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terræ gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiæ insidiæ

14. egressus autem Jojadæ pontifex ad centuriones et principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi et interficiatur foris gladio præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini

15. et inposuerunt cervicibus ejus manus cumque intrasset portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi

16. pepigit autem Jojadæ fœdus inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini

17. itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras

18. constituit autem Jojadæ præpositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis juxta dispositionem David

19. constituit quoque janitores in portis domus Domini ut non ingrederetur eam inmundus in omni re

20. adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terræ et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portæ superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali

21. lætatusque est omnis populus terræ et urbs quievit porro Otholia interfecta est gladio



Livros sugeridos


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.