1. anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Judam

2. tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris ejus Michaja filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam

3. cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi

4. stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israël

5. num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum ipsi et filiis ejus pactum salis

6. et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum

7. congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis

8. nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos

9. et ejecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii

10. noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitæ sunt in ordine suo

11. holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama juxta legis præcepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernæ ejus ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis

12. ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes ejus qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israël nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit

13. hæc illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Judam suo ambiebat exercitu

14. respiciensque Judas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere cœperunt

15. omnesque viri Juda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda

16. fugeruntque filii Israël Judam et tradidit eos Deus in manu eorum

17. percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta milia virorum fortium

18. humiliatique sunt filii Israël in tempore illo et vehementissime confortati filii Juda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum

19. persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates ejus Bethel et filias ejus et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias ejus

20. nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est

21. igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias

22. reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum ejus scripta sunt diligentissime in libro prophetæ Addo



Livros sugeridos


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.