1. justus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen justa loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt

2. plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum

3. et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis

4. usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima nostra

5. si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere poteris cum equis cum autem in terra pacis secura fueris quid facies in superbia Jordanis

6. nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt adversum te et clamaverunt post te plena voce ne credas eis cum locuti fuerint tibi bona

7. reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus

8. facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me vocem ideo odivi eam

9. numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis tincta per totum venite congregamini omnes bestiæ terræ properate ad devorandum

10. pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis

11. posuerunt eam in dissipationem luxitque super me desolatione desolata est omnis terra quia nullus est qui recogitet corde

12. super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius Domini devoravit ab extremo terræ usque ad extremum ejus non est pax universæ carni

13. seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem acceperunt et non eis proderit confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini

14. hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos qui tangunt hereditatem quam distribui populo meo Israël ecce ego evellam eos de terra eorum et domum Juda evellam de medio eorum

15. et cum evellero eos convertar et miserebor eorum et reducam eos virum ad hereditatem suam et virum in terram suam

16. et erit si eruditi didicerint vias populi mei ut jurent in nomine meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum jurare in Baal ædificabuntur in medio populi mei

17. quod si non audierint evellam gentem illam evulsione et perditione ait Dominus



Livros sugeridos


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.