1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2. loquere filiis Israël ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas

3. hæc sunt autem quæ accipere debetis aurum et argentum et æs

4. hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum

5. et pelles arietum rubricatas pelles janthinas et ligna setthim

6. oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris

7. lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale

8. facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum

9. juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum ejus sicque facietis illud

10. arcam de lignis setthim conpingite cujus longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem

11. et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum

12. et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcæ angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero

13. facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro

14. inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus ut portetur in eis

15. qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis

16. ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi

17. facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus cubitum ac semissem latitudo

18. duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi

19. cherub unus sit in latere uno et alter in altero

20. utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca

21. in qua pones testimonium quod dabo tibi

22. inde præcipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quæ mandabo per te filiis Israël

23. facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem

24. et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum

25. et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam

26. quattuor quoque circulos aureos præparabis et pones eos in quattuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes

27. subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari

28. ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam

29. parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo

30. et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper

31. facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile ejus et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia

32. sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero

33. tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili

34. in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulæque per singulos et lilia

35. spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno

36. et spheræ igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo

37. facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso

38. emunctoria quoque et ubi quæ emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo

39. omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi

40. inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est



Livros sugeridos


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.