1. tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies

2. longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensuræ fient universa tentoria

3. quinque cortinæ sibi jungentur mutuo et aliæ quinque nexu simili coherebunt

4. ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari

5. quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari

6. facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt ut unum tabernaculum fiat

7. facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi

8. longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor æqua erit mensura sagorum omnium

9. e quibus quinque junges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices

10. facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur

11. quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ et unum ex omnibus operimentum fiat

12. quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi

13. et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens

14. facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus

15. facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim

16. quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem

17. in lateribus tabulæ duæ incastraturæ fient quibus tabula alteri tabulæ conectatur atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur

18. quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum

19. quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur

20. in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulæ erunt

21. quadraginta habentes bases argenteas binæ bases singulis tabulis subponentur

22. ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas

23. et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi

24. eruntque coniunctæ a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt similis junctura servabitur

25. et erunt simul tabulæ octo bases earum argenteæ sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis

26. facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi

27. et quinque alios in altero et ejusdem numeri ad occidentalem plagam

28. qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum

29. ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis

30. et eriges tabernaculum juxta exemplum quod tibi in monte monstratum est

31. facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum

32. quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quæ ipsæ quidem deauratæ erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas

33. inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur

34. pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum

35. mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis

36. facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii

37. et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases æneæ





“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina