1. et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat

2. qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere præcepta Domini

3. verbo Domini exaltavit cælum et dejecit a se ignem terræ

4. sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi

5. qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei

6. qui dejecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo

7. qui audis in Sina judicium et in Coreb judicia defensionis

8. qui ungues reges ad pænitentiam et prophetas facis successores post te

9. qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum

10. qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Jacob

11. beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt

12. nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum

13. Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus ejus in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum

14. nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus ejus

15. in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius

16. in omnibus istis non pænituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum dejecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram

17. et relicta est gens perpauca et princeps in domo David

18. quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata

19. Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et ædificavit ad aquam puteum

20. in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua

21. tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres

22. et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad cælum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum

23. non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esajæ sancti prophetæ

24. subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei

25. nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esajas propheta magnus et fidelis in conspectu Dei

26. in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam

27. spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum

28. ostendit futura et abscondita antequam evenirent



Livros sugeridos


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.