1. fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere

2. animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua

3. cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti

4. rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno

5. ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere

6. maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum

7. congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum

8. declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine

9. libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua

10. in judicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum

11. et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater

12. sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et præibit in viam justitiæ

13. et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem ejus

14. qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus

15. qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus

16. qui audit illam judicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens

17. si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturæ illorum

18. quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum

19. timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animæ illius

20. et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum

21. et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum justitiæ

22. si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui

23. fili conserva tempus et devita a malo

24. pro anima tua non confundaris dicere verum

25. est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam

26. ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium

27. non reverearis proximum tuum in casum suum

28. nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore ejus

29. in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus justitiæ

30. non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuæ confundere

31. non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato

32. noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii

33. pro justitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro justitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos

34. noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis

35. noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi

36. non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta



Livros sugeridos


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.