1. de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere

2. propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquæque suum virum habeat

3. uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro

4. mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier

5. nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram

6. hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium

7. volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic

8. dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego

9. quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri

10. his autem qui matrimonio juncti sunt præcipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere

11. quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat

12. nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et hæc consentit habitare cum illo non dimittat illam

13. et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum

14. sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt

15. quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in ejusmodi in pace autem vocavit nos Deus

16. unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies

17. nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo

18. circumcisus aliquis vocatus est non adducat præputium in præputio aliquis vocatus est non circumcidatur

19. circumcisio nihil est et præputium nihil est sed observatio mandatorum Dei

20. unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat

21. servus vocatus es non sit tibi curæ sed et si potes liber fieri magis utere

22. qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi

23. pretio empti estis nolite fieri servi hominum

24. unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum

25. de virginibus autem præceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis

26. existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse

27. alligatus es uxori noli quærere solutionem solutus es ab uxore noli quærere uxorem

28. si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi ego autem vobis parco

29. hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint

30. et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes

31. et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur præterit enim figura hujus mundi

32. volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quæ Domini sunt quomodo placeat Deo

33. qui autem cum uxore est sollicitus est quæ sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est

34. et mulier innupta et virgo cogitat quæ Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quæ autem nupta est cogitat quæ sunt mundi quomodo placeat viro

35. porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem præbeat sine inpedimento Dominum observandi

36. si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat

37. nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suæ voluntatis et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam bene facit

38. igitur et qui matrimonio jungit virginem suam bene facit et qui non jungit melius facit

39. mulier alligata est quanto tempore vir ejus vivit quod si dormierit vir ejus liberata est cui vult nubat tantum in Domino

40. beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo



Livros sugeridos


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.