1. quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad

2. dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas

3. sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genæ tuæ absque eo quod intrinsecus latet

4. sicut turris David collum tuum quæ ædificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium

5. duo ubera tua sicut duo hinuli capreæ gemelli qui pascuntur in liliis

6. donec adspiret dies et inclinentur umbræ vadam ad montem murræ et ad collem turis

7. tota pulchra es amica mea et macula non est in te

8. veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum

9. vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui

10. quam pulchræ sunt mammæ tuæ soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata

11. favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis

12. hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus

13. emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo

14. nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et alœ cum omnibus primis unguentis

15. fons hortorum puteus aquarum viventium quæ fluunt impetu de Libano

16. surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius



Livros sugeridos


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.