1. dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat

2. ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia

3. pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata

4. averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad

5. dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis

6. sicut cortex mali punici genæ tuæ absque occultis tuis

7. sexaginta sunt reginæ et octoginta concubinæ et adulescentularum non est numerus

8. una est columba mea perfecta mea una est matris suæ electa genetrici suæ viderunt illam filiæ et beatissimam prædicaverunt reginæ et concubinæ et laudaverunt eam

9. quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata

10. descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica

11. nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab

12. revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te




Livros sugeridos



“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina