1. in lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea quæsivi illum et non inveni

2. surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea quæsivi illum et non inveni

3. invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis

4. paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meæ et in cubiculum genetricis meæ

5. adiuro vos filiæ Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

6. quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murræ et turis et universi pulveris pigmentarii

7. en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël

8. omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos

9. ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani

10. columnas ejus fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem

11. egredimini et videte filiæ Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die lætitiæ cordis ejus



Livros sugeridos


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.