1. Qui timet Deum, faciet haec, et, qui continens est legis, apprehendet illam;

2. et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.

3. Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur

4. et confidet in illam et non confundetur; et exaltabit illum prae proximis suis

5. et in medio ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum;

6. iucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum.

7. Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim abest a superbia et dolo.

8. Viri mendaces non erunt illius memores; et viri veraces invenientur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.

9. Non est speciosa laus in ore peccatoris,

10. quoniam non a Deo tributa est ei; sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore sapientis dicetur laus, et dominator illius docebit eam.

11. Ne dixeris: “A Deo peccatum meum” quae enim odit, ipse non facit.

12. Non dicas: “Ille in me impegit”; non enim necessarii sunt ei homines impii.

13. Omne exsecramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.

14. Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui et dedit eum in manum concupiscentiae suae.

15. Adiecit mandata et praecepta sua et intellegentiam ad faciendum placitum eius.

16. Si volueris mandata servare, conservabunt te; si confidis in illo, etiam tu vives.

17. Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam.

18. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi.

19. Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia videns omnes sine intermissione.

20. Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.

21. Nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi.

22. Non concupiscas multitudinem filiorum infidelium et iniquorum.



Livros sugeridos


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.